monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 6
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: non animo (nec viribus deficiar). otium imperas animo non otioso. quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me civium deriguntur oculi, me(as) spectant manus; et adhoc, verum dicendum est, nihil patria debet mihi: numquam pugnavi nisi coactus. Credisne quicquam referre, ubi simus, quem vitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant, et totidem ad mortem viae sunt. Interdum continuatus labor firmiores facit; saepe, quod corroboraverat, desidia consumpsit. MARULLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec verebor, ne (in)utilis sit opera mea patri(ae): Athenienses abdicato vicerunt duce. quantum inter me et illum interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui.